- MUSICA
- I.MUSICAars nobilis, cuius inventionem, quidam adaves oscines: nonnulli ad Pythagoram, quem aiunt numeros primum observâsse ex alternis fabrorum ictibus: Poetae ad Mercurium Apollinemque referunt. Sed multo Pythagorâ antiquior Homerus est, apud quem crebra Musices mentio. At Homerô longe vetustior Ars est, cum ea fuerit iam ante diluvium. Trinepos enim Adami Iubal citharâ et tibiâ canendi Artem reperit, Gen. c. 4. v. 21. Non dubium autem, quin ore prius, quam organis cecinerint. Unde bene Fabius l, 1. c. 17. Timagenes, inquit, auctor est, omnium in literis studiorum antiquissimam Musicem exstitisse. Interim, quod eius inventionem Aegyptii Μανέρωτι Aegyptio, quem in conviviis suis cantabant, ut Auctor est Plut. de Is. et Osir. quod Graeci Pythagorae adscripserunt, sic defendi potest, ut intelligatur Musica, quatenus disciplina est sonos acutos et graves non sensu modo, sed subtiliori etiam ratione perpendens. At notae sex, quibus vulgo utimur, nec dum fuêre ante annos 600. Namque primus eas invenit. Guido Abbas Aretinus, qui adversus Berengarium scripsit, temporibus Conradi Iunioris. Earum nomina in Sapphicis istis Pauli Diaconi sic habent:UTqueant laxisMIra gestorumSOL ve pollutisREsonare fibrisFAmuli tuorum,LAbiis reatum.Cuius hymni occasione nomina isthaec notis fuerunt imposita, extrahendo tum initialem syllabam versus: tum eam, quae est post pentemimerim. Aliis hodieque Graeci signis vocem variare solent, de quibus vide Grusium Turcogr. l. 2. annot. in Malaxi historiam Patr. 6. Finem honestam habet aurium atque animi voluptatem: idem enim dulcedine suâ praestat, ac somnus et vinum liberalius haustum, quae tria μέριμναν παύει, curas graves sedant, ut Aristoteles ait. Hinc Lacedaemonii ad vitae austeritatem modulorum temperandam dulcedine, Musicâ usi sunt, Athen. l. 14. eâdem infantes permulceri, opifices ac mulieres (quemadmodum apud Homer. Circe) laborem solari, bruta quoque moveri videmus. Sic Pytocharis tibicen luporum impetum concitatô ac vehementi tibiae cantu cohibuisse, apud Aelian. Hist. An. l. 11. c. 18. elephanti Musicâ capti mansuescere, apud eundem l. 12. c. 44. Equae Libycae in Venerem incitari, c. 45. delphines canendo oblectari, apud Plin. l. 9. c. 8. apri et cervi Artis vim persentiscere, apud eundam Aelian. l. 12. c. 46. piscium etiam nonnulli, demulceri tibiis ac fistulis, apud Porphyrium de abstin. ab esu animal. c. 3. leguntur. Vide etiam Mart. Capellam l. 9. et Gyraldum dial. 1. Histor. Poetarum. nec non infra voce Pecus. Necparum valetudini confert. Multos enim suâ aetate, ac potissimum Thebanos, tibiae cantu mederi morbis consuevisse, tradit Athen. l. 1. Ischiadicis Musicam mederi, a Theophrasto est proditum: morsibus hominum pluribus Medicinam fuisse incentiones tibiarum, A Gellius auctor est l. 4. c. 13. Febrem curâsse vulneraque cantione Veteres: tuba surdissimis Asclepiadem succurrisse, Xenocratem lymphaticos organicis modulis liberâsse, Thaletem Cretensem citharae suavitare pestem fugâsse, aegrorum venas Herophilum rhythmorum collatione pensâsse, literis tradidit Mart. Capella l. 9. Hinc Medicorum Musicorum meminisse legimus A Gellium l. 3. c. 10. In animum ipsum quantam Musica vim habeat, non tam Amphionis Orpheique fabulae, quam ipsa humana docet vita. Lyrae cantu Pythagoram ac Sectatores eius, animum tum ad laborem accendisse, tum ad tranquillitatem traduxisse, testantur Plut. l. de Is. et Osiride, Porphyrius in vita Pythag. Iamblichus in eadem c. 25. et 32. Cicero Tusc. Quaest. l. 4. in proem. Seneca de Ira l. 3. c. 9. et Quintilian. l. 9. c. 4. quorum ultimus, Pythagoram concitatos ad vim pudicae domui afferendam iuvenes, iussâ mutare in Spondeum modos tibicinâ, composuisse, quoque tradit l. 1. c. 10. Empedocles Agrigentinus iuvenem citharae cantu a parricidio cohibuit, teste Interprete Hermogenis in l περὶ Ι᾿δεῶν: Lacedaemonii tibiae cantu ad arma concessêre: iidem seditione laborantes auditô Terpandrô in συςςιτίοις canente, ad concordiam redierunt, ut docet Plut. l. de Musica: Achillem citharae cantu mitigatum, exhibet, Homerus: Getarum quoque Legati, si pacis vel induciarum ergo mitterenrur, ubi pacatô esset opus animô, citharam pulsantes adveniebant, Athen. l. 14. Vocabantur autem Cantica quibus animi a motibus purgarentur, Μέλη καςθαρτικὰ, ut discimus exAristotele Polit. l. 8. cuiusmodi κάςθαρσιν sacra praecipue faciunt cantica, quale inprimis Davidis fuit, quô daemonem quoque e Saule fugavit, 1. Sam. c. 16. v. 23. Hinc non mirum, si soli Arcadum Cinaethenses usque adeo fuerint efferi ac crudeles, quando soli eorum a Musicis fuêre alieni. Sed et Aegyptii Musicam, ὠς ὰν ἐκςθηλύνουσαν τὰς τῶ ἀνδρῶν ψυχὰς, aspernati sunt, teste Diod. Sic. l. 1. et Cynici omnem damnârunt, auctore Laertiô l. 6. c. 104. nec non Ephorus, Isocratis una cum Theopompo discipulus, foedissime de ea scripsit, Polyb. l. 4. At vulgo longe alia opinio atque consuetudo erat Graecis, qui cum Grammatistice et Gymnastice Musicâ sociatâ, etiam servitia his im buebant. Vide Quintilianum l. 1. c. 17. Nusquam vero maior in Graecia Musicis, quam apud Arcadas, honor fuit, Polyb. l. 4. Unde satis liquet, cur Maro in Bucolicis dicat Ecl. 7. v. 4.Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,Et cantare pares, et respondere parati.Sed Romanorum hac parte longe aliud iudicium fuit, ut patet ex Corn. Nepote praefat. nec tamen Romana gravitas adeo ab hac arte abhorruit, ut non adolescentulae primariae discerent lyrâ canere: Sic Cornelia, filia Metelli Scipionis, Musicis exculta fuit, Plut. in Pompeio. Imo et Masurius ICtus Ulpiano aequalis, Musicis assiduam operam navavit. Athen. l. 14. etc. Distingui autem potest Ars haec, vel pro sono et instrumentis, vel pro modis harmoniae universis, Sonus vel fractione aquae fit, circa quem Hydraulice versatur: vel aeris, qui iterum vel ore fit, et Harmonicem exercet: vel organis, unde Organica orta est. Quibus tribus Musices formis Ο᾿ρχηςτικὴν seu Saltatoriam, adicere videtur Iul. Pollux l. 4. c. 13. Modi, pro fine diverso, aliter atque aliter vocem flectunt: variant autem fines illi, pro moribus gentium, quarum praecipue in considerationem veniunt Aeoles, Dores, ac Iones. Quibus addi praecipue solent Cantus Lydius et Phrygius; quos tamen Heraclides ad eos facile revocari posse statuit. Innotuerunt autem haec duo Musices genera Graecis demum, quando utraque gens cum Pelope in Peloponnesum descendit. Sic cum minime par omnis cantus ratio sit; ac ille masculum inspiret animum; alius vero emolliat: plane opus est dispicere, cuiusmodi cantus pro tempore quoque alicui con veniat, ne pro Medicina quis inferat damnum: Hinc tubae usus in bello, dulcium canticorum in Theatris, Ammon. in Isagogen Porphyr. Pulchrum rursus in bello Orthion: in convivio Paroemion: Lacedaemoniis Embaterion: Atheniensibus Cyclion: insequenti hostem Enceleusticon: fugienti Anacleticon, Maxim. Tyrius Orat. 7. Porro Dorius tonus pudicitiae largitor est: Phrygius pugnas excitat: Aeolius animi tempestates tranquillat: Iasius intellectum obtusis acuit: Lydius contra remissione reparat, fessos curis animos, Cassiodor. Varior. l. 2. Ep. 40. ad Boethium, etc. Nihil vero aeque disparem arguit Musices vim, quam quod eâ immutatâ immutari etiam Reip. forma solita sit. Quapropter Timotheus Milesius, tempore Philippi Macedonis; cum in magade plures adhibuisset nervos, quam antea solerent, in iudicium vocatus est, teste Athenaeô l. 14. Vide quoque Ciceronem de LL. l. 2. Nec non Terpandro, cum chordam unam in cithara intendisset, praeter necessitatem, mulcta fuit ab Ephoris indicta, ac paxillo cithara eius in rei memoriam suspensa: quod et Phrynidi contigit, apud Plut. περὶ προκοπῆς. Apud Romanos quidem ut parvum fuit Musices decus, ita immutatio eius, Ciceronis aetate, vel exigua fuit vel nulla: Dispar ratio apud Graecos, ubi magnus eius Artis honos; et pluribus Viris cordatis observatum, vel cum Musica immutatos fuisse mores, ut voluit Plato de Rep. l. 4. vel cum moribus Musicam, ut maluit Tullius de Legg. l. 2. Vide infra Musurgia, it. Odeum, Plasma. etc. Haec de Musica antiqua, quae iam diu degeneravit. Si enim exceperis, quaefiunt, tum secundum S. Scripturam, ubi praecipitur, ut Deum Psalmis sacrisque Canticis celebremus: tum ex Medicorum praescripto qui Musicem ad melancholiae morbum proclivibus magno cum fructu commendant: pauci omnino hac Arte utuntur ad perturbationes animi sedandas; plurimi ad voluptatem; nec non raro etiam luxuriem ac proterviam, quô nomine et de suo iam olimaevo, conquestus est Athenaeus librô saepius laudato. Vide Gerh. Ioh. Vossium tract. de quatuor Artibus Popular. c. 4. et supra Hymnorum genera; de Musica vero in conviviis apud Romanos etMusicis utriusque sexus, Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. ac Laur. Pignorium Com. de Servis, ut et infra in voce Symphoniaci. VARIAE MUSICAE SPECIES, EARUMQUE EFFECTUS. Aeolicus modus superbus fuit ac tumidus; uti elata ipsa gens, equorum studiis ac conviviis amplis, gaudens. Idem et Hypodorius dictus, quod proxime ad Dorium accederet. Aeolios modos etiam Thessali, ut ab Aeolibus orti et eandem vitae rationem tenentes, sequuti sunt. Animi tempestates hoc Musicae genus tranquillare, sonumque iam placatis attribuere, Cassiodorus dixit supra. Canonica, dicta olim Musica est, non a canone instrumento, sed a rectitudine. Siquidem ratio id, quod est rectum, reperit utendo canonibus sive regulis harmonicis, Porphyrius in Harmon. Vide quoque A. Gellium l. 16. c. 18. et supra Metrica. Dithyrambica, in Bacchi sacris usitata animos ad furorem concitandum tibiis accendit. Doricus modus, pro natura gentis, non diffusus aut hilaris: non varius, aut multiplex, sed vehemens, severus ac tetricus fuit: castitatis largitor Cassiodoro, loc. cit. dictus. Hic Lacedaemoniis in usu fuit, animum inspirans bellicum: et ab Aristotele quoque commendatur, ut cui insit ςτασιμότης καὶ ἀνδρεῖόν τι, stabile quid et masculum. Harmonice, proprie dirigit sonum, qui ore fit: sic κατ᾿ ἐζοχὴν dicta. Hydraulice, a Ctesibio inventa, occupatur circa sonum, qui fractione aquae fit. Vide supra suô locô. Iasius modus, intellectum obtusis acuit et terrenô desideriô gravatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Cassiodorus ubi supra. Ionum cantus hilaris ac mollis erat: propterea quod illis dominati sunt barbari Asiae Reges, qui mollitie diffluebant. In Ionibus vero Milesiorum ingenium relucebat, qui mollitie reliquos multum anteibant. Quo factum ut Aegyptii forte ac Cynici, de quibus supra, aversiore in Musicam animô fuerint. Lydia Musica querula erat: Haec secundum Cassiodorum loc. cit. contra nimias curas, animaeque taedia reperta, remissione reparabat et oblectatione animos corroborabat. Metrica, tertia Musices pars, memorata A. Gellio l. 16. c. 18. circa syllabarum quantitates versabatur, dispiciebatque, utrum breves an longae essent. Agebat vero de quinque hisce. 1. de Elementis sive literis. 2. de Syllabis. 3. de Pedibus. 4. de Metris. 5. de Poematis. Organica, instrumentis fiebat, quorum alia spiritu inflabantur, ut Buccinae, Tuba, Lituus etc. Alia nervis intendebantur ut Cithara, Barbitus, Nablia etc. Alia pusabantur, ut Tympanum, Cymbalum; Sistrum etc. Phrygia, Hyagnidis Phrygis inventum, gravis erat ac vehemens: et ut Dorica animum inspirabat bellicum, sic ipsa ciebat religionem sive superstitionem potius. In sacris in primis Magnae Matris usitata, ubi idcirco non tibiis solum, sed et tympanis ac cymbalis, ad animos in furorem concitandos, locus erat; quam ob causam in conviviis Graeci lyram potius, quam tibiam, quod ibi sedatis animis opus esset, adhibuêre, aliter iudicanibus Latinis, qui ad tibiam; clarorum virorum laudes atque virtutes, accumbentes canebant, teste Cicer. l. 4. Tuscul. initiô. Rhythmica. Musicae pars est, quae in voce considerat cleritatem ac tarditatem, numerans syllabas, easque ad aurium iudicium examinans non habitâ ratione quantitatis. Agit itaque 1. de primis temporibus, sive quae primô sensu apprehenduntur. 2. de Generibus rhythmicis pedumque differentiis. 3. Celeritate ac tarditate temporum. 4. de Mutatione rhythmorum. 5. de facultate rhythmos efficiendi Oiselius in Gell. loc. cit.Saltatoria, Graece Ο᾿ρχηςτικὴ, Musica dicta est, quae pedibus fiebat. Hâc non solum populus Dei in co celebrando usus est, sed et Gentiles hyporchemata canebant in suorum Deorum sacrificiis, nec absque tripudiis poterant initiari. Vide infra in voce Saltatoria. Possent et alia addi: Nam de Citharaedo et Erico, Daniae Rege miram historiam refert Saxo Gramm. l. 12. de Hippolyto Medic. Cardinali, in Pannonia apud exercitum agente, Hier. Magius Var. Lect. l. 4. c. 13. de Parthis, qui non cornibus, aut tubis classicum canentes, sed pul santes ligna cavata et coriô obducta, quibus aerea circumposuêre tintinnabula ac ad terrendum hostem, fuscum et dirum edentes clangorem, qui asperitatem tonitrûs habebat, M. Crassi cum Parthis pugnaturi exercitum perculêre, Plut. etc. Sed in praesens satis. MUSICORUM SECTAE, ET QUI DE MUSICA SCRIPSERE. Musicorum veterum tria fuêre genera; Pythagorici, qui omnem concentum ratione diiudicabant: Aristoxenii, qui Aristoxenum secuti, sensum attendebant, et Ptolemaici, qui Ptolemaeo praeeunte, utrumque coniunxêre. Vide Porphyrium in Harmoniaen Ptolemaei: ubi et aliarum sectarum, sed minus nobilium, meminit. Nempe Epigoniae, Daemoniae, Eratocliae, Agenoriae et aliarum quarundam, ante Aristoxenum: Archestratiae, Agoniae, Philisciae, Hermippiae etc. post ipsum. DeMusicorum discrimine egit quoque Theo Smyrneus Mathem. l. 1. c. 1. et ad eum in Notis Ismael Bullialdus. Pythagoras in Fabrorum ferrariorum officinis, ex malleorum ictibus, primus observavit diatessarôn, diapente et diapasôn. Etiam Lyrae chordam addidit octavam. Reliqua instrumenta a quibus inventa sint, vide infra in voce Organice. Lasus Hermionensis, primus de Musica scripsit, Suid. et Aristoph. in Vespis. Vixit autem Olymp. 70. temporibus Darii Hystaspidae. Democritus Abderita, scripsit de Concentu et Harmonia, Olymp. 80. Postea alii atque alii de hac Arte egerunt. In quibus etiam fuit Aristoteles, ac Theophrastus, qui praeter 3. de Musica libros, etiam unum de Musicis reliquit, Laert. l. 5. c. 47. Thrasyllus, Tiberii Caesaris temporibus claruit, qui et ipse de Musica et Harmonia, opus edidit. Plut. l. de Musica, Laertius in Democrito, Porphyrius in vita Plotini, Tacitus in Annal. l. 6. c. 20. et 22. Sueton. in Tiberio c. 14. et 62. B. Augustinus, e Latinis, post Varronem et alios, qui deperiêre, 6. de Musica libros composuit, Retractat. l. 1. c. 6. Mart. Capella et Aur. Cassiodorus similiter. Severinus Boethius inprimis: qui tamen, ut et Veterum alii tantum maioribus tonis usi fuêre, non repertis adhuc minoribus et semitoniis nostris. Vide Mersennium Harmon. l. 4. mon. 4. Venerabilis Beda. Herm. Contractus, scripsit de Musica et Monochordo, A. C. 1050. Gudo seu Guidmundus Aretinus, 2. libros de Musica scripsit, A. C. 1070. notarum quoque Musicarum, quibus hodie utimur, auctor. Albertus Magnus, Episcopus Ratisbonensis, de Musica librum condidit A. C. 1240. Iac. Faber Stapulensis, 4. de Arte hac libros reliquit, A. C. 1503. A quibus auspicari iubet Ios. Blancardus: his lectis accedere ad Boethium; tum ad Aristoxenum, Ptolemaeum, Euclidem, appar. ad Mathem. Franc. Gafurius Laudensis, de Harmonia Instrumentorum Mus. scripsit A. C. 1518. Lud. Florianus Mediol. Musicae θεωρίαν edidit, A. C. 1529. Henr. Loritus Glareanus Helvetius, eruditos de Musicis libros divulgavit, circa A. C. 1549. Orlandus Lassus praxi inclaruit: sacello Musico praepositus ab Alberto Bavariae Duce A. C. 1557. Musicus toto orbe tum clarissimus, etiam Nobilitatis insignia adeptus est, a Maximiliano II. Imperatore. Vinc. Galilaeus, post aliquot alios, inclaruit, hôc saeculô librô de nova et antiqua Musica: e quo iucundum fuerit, inter coetera, videre veterum Musicorum notas, additas Dionysil in Musicam iambis. Marinus Mersennius Harmoniae libros 4. Parisiis edidit A. C. 1644. etc. Reliquos partim editos, partim ineditos, et in Bibliothecis adhuc latentes, vide apud Gerh. Ioh. Vossium de Scientiis Mathemat. cap. 19. 20. 21. et 22.II.MUSICAinter Minervae epitheta, vide supra in voce Minerva.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.